I Timotheus.doc

(56 KB) Pobierz
1 Timothy

AD TIMOTHEUM PRIMA

 

EPISTOLA

AD TIMOTHEUM PRIMA

 

 

2


CAPUT 1

1 Paulus Apostolus Iesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Iesu spei nostræ:

2 Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Iesu Domino nostro.

3 Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denunciares quibusdam ne aliter docerent,

4 neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis: quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide.

5 Finis autem præcepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.

6 A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium,

7 volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant.

8 Scimus autem quia bona est lex, si quis ea legitime utatur:

9 sciens hoc quia lex iusto non est posita, sed iniustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis,

10 fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et periuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur,

11 quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi.

12 Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Iesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio:

13 qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.

14 Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Iesu.

15 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum:

16 Sed ideo misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam.

17 Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor, et gloria in sæcula sæculorum. Amen.

18 Hoc præceptum commendo tibi fili Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam,

19 habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt:

20 ex quibus est Hymenæus, et Alexander: quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare.

 

CAPUT 2

1 Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus:

2 pro regibus, et omnibus, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate.

3 Hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,

4 qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.

5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus:

6 qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis:

7 in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor Gentium in fide, et veritate.

8 Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira, et disceptatione.

9 Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia, et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa:

10 sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.

11 Mulier in silentio discat cum omni subiectione.

12 Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio.

13 Adam enim primus formatus est: deinde Heva.

14 Et Adam non est seductus: mulier autem seducta in prævaricatione fuit.

15 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.

 

CAPUT 3

1 Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.

2 Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,

3 non vinolentum, non percussorem, sed modestum: non litigiosum, non cupidum,

4 sed suæ domui bene præpositum: filios habentem subditos cum omni castitate.

5 Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo Ecclesiæ Dei diligentiam habebit?

6 Non neophytum: ne in superbiam elatus, in iudicium incidat diaboli.

7 Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis, qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.

8 Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes:

9 habentes mysterium fidei in conscientia pura.

10 Et hi autem probentur primum: et sic ministrent, nullum crimen habentes.

11 Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.

12 Diaconi sint unius uxoris viri: qui filiis suis bene præsint, et suis domibus.

13 Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Iesu.

14 Hæc tibi scribo, sperans me ad te venire cito.

15 Si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.

16 Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit Angelis, prædicatum est Gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.

 

CAPUT 4

1 Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum,

2 in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam,

3 prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis, qui cognoverunt veritatem.

4 Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur:

5 sanctificatur enim per Verbum Dei, et orationem.

6 Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es.

7 Ineptas autem, et aniles fabulas devita: exerce autem teipsum ad pietatem.

8 Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ.

9 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus.

10 In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium.

11 Præcipe hæc, et doce.

12 Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate.

13 Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ.

14 Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii.

15 Hæc meditare, in his esto: ut profectus tuus manifestus sit omnibus.

16 Attende tibi, et doctrinæ: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.

 

CAPUT 5

1 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem: iuvenes, ut fratres:

2 anus, ut matres: iuvenculas, ut sorores in omni castitate:

3 Viduas honora, quæ vere viduæ sunt.

4 Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo.

5 Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die.

6 Nam quæ in deliciis est, vivens mortua est.

7 Et hoc præcipe ut irreprehensibiles sint.

8 Si quis autem suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.

9 Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor,

10 in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.

11 Adolescentiores autem viduas devita: Cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt:

12 habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt.

13 Simul autem et otiosæ discunt circuire domos: non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet.

14 Volo ergo iuniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.

15 Iam enim quædam conversæ sunt retro Satanam.

16 Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur Ecclesia: ut iis, quæ vere viduæ sunt, sufficiat.

17 Qui bene præsunt presbyteri, d...

Zgłoś jeśli naruszono regulamin