Ephesii.doc

(61 KB) Pobierz
Ephesians

AD EPHESIOS

EPISTOLA

AD EPHESIOS

 

 

2


CAPUT 1

1 Paulus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Iesu.

2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.

3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo,

4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in charitate.

5 Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suæ,

6 in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo.

7 In quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ eius,

8 quæ superabundavit in nobis in omni sapientia, et prudentia:

9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo,

10 in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis, et quæ in terra sunt, in ipso:

11 In quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum eius, qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ:

12 ut simus in laudem gloriæ eius nos, qui ante speravimus in Christo:

13 In quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, (Evangelium salutis vestræ) in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,

14 qui est pignus hereditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius.

15 Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Iesu, et dilectionem in omnes sanctos,

16 non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis:

17 ut Deus, Domini nostri Iesu Christi, Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis, in agnitione eius:

18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis eius, et quæ divitiæ gloriæ hereditatis eius in sanctis,

19 et quæ sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis eius,

20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus:

21 supra omnem principatum et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro.

22 Et omnia subiecit sub pedibus eius: et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam,

23 quæ est corpus ipsius, et plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur.

 

CAPUT 2

1 Et vos, cum essetis mortui delictis, et peccatis vestris,

2 in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris huius, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ,

3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis, et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri:

4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam, qua dilexit nos,

5 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo, (cuius gratia estis salvati)

6 et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Iesu:

7 ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ in bonitate super nos in Christo Iesu.

8 Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est,

9 non ex operibus, ut nequis glorietur.

10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus.

11 Propter quod memores estote, quod aliquando vos Gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea, quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta:

12 quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo.

13 Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.

14 Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua:

15 legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem,

16 et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso.

17 Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope.

18 Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.

19 Ergo iam non estis hospites, et advenæ: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei:

20 superædificati super fundamentum Apostolorum, et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu:

21 in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino,

22 in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu.

 

CAPUT 3

1 Huius rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Iesu, pro vobis Gentibus,

2 si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis:

3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi:

4 prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi:

5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis Apostolis eius, et Prophetis in Spiritu,

6 Gentes esse coheredes, et concorporales, et comparticipes promissionis eius in Christo Iesu per Evangelium:

7 Cuius factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis eius.

8 Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in Gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,

9 et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit,

10 ut innotescat principatibus, et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei,

11 secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Iesu Domino nostro:

12 In quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem eius.

13 Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis: quæ est gloria vestra.

14 Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi,

15 ex quo omnis paternitas in cælis, et in terra nominatur,

16 ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem,

17 Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in charitate radicati, et fundati,

18 ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum:

19 scire etiam supereminentem scientiæ charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.

20 Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus, aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis:

21 Ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Iesu in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen.

 

CAPUT 4

1 Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,

2 cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in charitate,

3 soliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis.

4 Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ.

5 Unus Dominus, una fides, unum baptisma.

6 Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.

7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.

8 Propter quod dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus.

9 Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ?

10 Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia.

11 Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem pastores, et doctores

12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi:

13 donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi:

14 ut iam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.

15 Veritatem autem facientes in charitate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus:

16 ex quo totum corpus compactum, et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in charitate.

17 Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut iam non ambuletis, sicut et Gentes ambulant in vanitate sensus sui,

18 tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum:

19 Qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam.

20 Vos autem non ita didicistis Christum,

21 si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Iesu.

22 Deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.

23 Renovamini autem spiritu mentis vestræ,

24 et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iust...

Zgłoś jeśli naruszono regulamin