I Corinthii.doc

(118 KB) Pobierz
1 Corinthians

AD CORINTHIOS PRIMA

EPISTOLA

AD CORINTHIOS PRIMA

 

 

2


CAPUT 1

1 Paulus vocatus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater,

2 Ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis, cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi, in omni loco ipsorum, et nostro.

3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.

4 Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Iesu:

5 quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia:

6 sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis:

7 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, expectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi,

8 qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Iesu Christi.

9 Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii eius Iesu Christi Domini nostri.

10 Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.

11 Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloes, quia contentiones sunt inter vos.

12 Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephæ: ego autem Christi.

13 Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis?

14 Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum, et Caium:

15 nequis dicat quod in nomine meo baptizati estis.

16 Baptizavi autem et Stephanæ domum: ceterum nescio si quem alium baptizaverim.

17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.

18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem, qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.

19 Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.

20 Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor huius sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi?

21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.

22 Quoniam et Iudæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt:

23 nos autem prædicamus Christum crucifixum: Iudæis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam,

24 ipsis autem vocatis Iudæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia:

25 quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.

26 Videte enim vocationem vestram fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles:

27 sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia:

28 et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea, quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret:

29 ut non glorietur omnis caro in conspectu eius.

30 Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio:

31 ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur.

 

CAPUT 2

1 Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiæ, annuncians vobis testimonium Christi.

2 Non enim iudicavi me scire aliquid inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum.

3 Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos:

4 et sermo meus, et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus, et virtutis:

5 ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei.

6 Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non huius sæculi, neque principum huius sæculi, qui destruuntur:

7 sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram,

8 quam nemo principum huius sæculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent.

9 Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis, qui diligunt illum:

10 nobis autem revelavit Deus per spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.

11 Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei.

12 Nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis:

13 quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes.

14 Animalis autem homo non percipit ea, quæ sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinatur.

15 Spiritualis autem iudicat omnia: et ipse a nemine iudicatur.

16 Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? Nos autem sensum Christi habemus.

 

CAPUT 3

1 Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo,

2 lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis: sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis.

3 Cum enim sit inter vos zelus, et contentio: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis?

4 Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli. Alius autem: Ego Apollo: nonne homines estis? Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus?

5 Ministri eius, cui credidistis, ut unicuique sicut Dominus dedit.

6 Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit.

7 Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed, qui incrementum dat, Deus.

8 Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.

9 Dei enim sumus adiutores: Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis.

10 Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui: alius autem superædificat. Unusquisque autem videat quomodo superædificet.

11 Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id, quod positum est, quod est Christus Iesus.

12 Si quis autem superædificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fœnum, stipulam,

13 uniuscuiusque opus manifestum erit: dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: et uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit.

14 Si cuius opus manserit quod superædificavit, mercedem accipiet.

15 Si cuius opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit: sic tamen quasi per ignem.

16 Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?

17 Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.

18 Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens.

19 Sapientia enim huius mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum.

20 Et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanæ sunt.

21 Nemo itaque glorietur in hominibus.

22 Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura: omnia enim vestra sunt:

23 vos autem Christi: Christus autem Dei.

 

CAPUT 4

1 Sic nos existimet homo ut ministros Christi: et dispensatores mysteriorum Dei.

2 Hic iam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur.

3 Mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer, aut ab humano die: sed neque meipsum iudico.

4 Nihil enim mihi conscius sum: sed non in hoc iustificatus sum: qui autem iudicat me, Dominus est.

5 Itaque nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo.

6 Hæc autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos: ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio.

7 Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?

8 Iam saturati estis, iam divites facti estis: sine nobis regnatis: et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus.

9 Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos: quia spectaculum facti sumus mundo, et Angelis, et hominibus.

10 Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo: nos infirmi, vos autem fortes: vos nobiles, nos autem ignobiles.

11 Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cædimur, et instabiles sumus,

12 et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus:

13 blasphemamur, et obsecramus: tamquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.

14 Non ut confundam vos, hæc scribo, sed ut filios meos charissimos moneo.

15 ...

Zgłoś jeśli naruszono regulamin